CAPUT XVI. De perfectione patientiae. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Duplex sane ad narrationem facti huius causa me compulit. Primum ut hanc immobilitatem viri constantiamque pensantes, quanto minoribus quam ille est appetitus, inimici impugnamur insidiis, tanto maiorem tranquillitatis atque patientiae sumamus affectum: deinde ut firma definitione teneamus a tentationum procellis impugnationibusque diaboli tutos nos esse non posse, si omne praesidium patientiae nostrae, omnemque fiduciam, non in interioris hominis nostri viribus, sed in cellulae claustris, aut in solitudinis recessu, sanctorumve consortio, vel cuiusquam rei quae extra nos sit praesidio, collocemus. |
2 | Nisi enim mentem nostram virtute protectionis suae ille firmaverit qui in Evangelio ait, Regnum Dei intra vos est, frustra aerii hostis insidias, aut auxilio cohabitantium hominum vincere, aut localibus spatiis declinare, aut munitione tectorum excludere posse nos credimus. Nam cum haec omnia sancto Paphnutio non deessent, tamen impugnationis aditum adversus eum tentator invenire potuit; neque illum nequissimum spiritum septa parietum, aut eremi solitudo, aut tot in illa congregatione sanctorum merita repulerunt. |
3 | Sed quia sanctus Dei famulus non in his quae extrinsecus sunt, sed in ipsum occultorum omnium iudicem spem sui cordis infixerat, tantae impugnationis machinis nequaquam potuit commoveri. Et e contra ille quem ad tantum facinus praecipitavit invidia, nonne et solitudinis beneficio, et monitione remotioris habitaculi, et beati Isidori abbatis atque presbyteri aliorumque sanctorum consortio fruebatur? |
4 | et tamen qui eum supra arenam reperit turbo diabolicus, non solum impegit eius, verum etiam subvertit, habitaculum? Non ergo quietem nostram extrinsecus inquiramus, nec opitulari vitiis impatientiae nostrae alienam putemus posse patientiam. Sicut enim regnum Dei intra nos est, ita inimici hominis domestici eius. Nemo enim mihi magis quam sensus meus, qui est mihi vere intimus domesticus, adversatur. Et idcirco si fuerimus solliciti, ab intestinis hostibus laedi minime poterimus. |
5 | Ubi enim nobis nostri domestici non adversantur, ibi et regnum Dei tranquillitate mentis acquiritur. Nam si rationem diligenter discutias, laedi ab homine quamvis malignante non potero, si ipse impacifico adversum me corde non dimicem. Si autem laedor, non est vitium impugnationis alienae, sed impatientiae meae. Sicut enim gravis ac solidus cibus sano utilis, ita perniciosus est aegrotanti. |
6 | Non autem laedere sumentem potest, nisi ei ad nocendum vires adiecerit percipientis infirmitas. Si umquam ergo similis inter fratres fuerit oborta tentatio, nequaquam a cursu tranquillitatis excussi, blasphemis saecularium obtrectationibus aditum reseremus. Nec perversos atque exsecrabiles quosque sanctorum virorum numero insertos latitare miremur, quia dum in huius saeculari area conculcamur atque conterimur, necesse est etiam paleas igni perpetuo deputandas inter electissima frumenta misceri. |
7 | Denique si vel Satan inter angelos, vel Iudam inter apostolos, vel Nicolaum pravissimae haereseos inventorem inter diaconos reminiscamur electos, hoc quod nequissimi homines sanctorum ordini deprehenduntur inserti, mirum esse non poterit. |
8 | Nam licet hunc Nicolaum quidam asserant non illum fuisse, qui ad opus ministerii ab apostolis est electus; nihilominus tamen eum de illo discipulorum fuisse numero negare non possunt, quos omnes tales tamque perfectos in tempore illo fuisse manifestum est, quales nunc perpaucos vix in coenobiis invenimus. |
9 | Non ergo ruinam illius supradicti fratris, qui in illa eremo tam lugubri lapsus est casu, neque illam horribilem maculam, quam tamen ille ingentibus poenitentiae lacrymis post diluit, sed beati potius Paphnutii nobis proponamus exempla; ne subversione illius destruamur, cuius antiquum invidiae vitium etiam auxit in peius affectata religio, sed huius humilitatem tota virtute sectemur, quam non illi quies eremi subito genuit, sed inter homines acquisitam consummavit atque excoluit solitudo. |